Découvrir les origines de Rome et le héros Romulus

un groupement de textes pour la classe de 5ème proposé par Christine Garcia, professeur de Lettres Classiques au Collège Anatole France de Montataire (60160)

  • Les textes
louve.jpg (7954 octets)
1. Naissance de Romulus Tite-Live, Histoire romaine, I, IV.
2. Rivalité de Romulus et Rémus Tite-Live, Histoire romaine, I, VI-VII
3. Métamorphose de Romulus Ovide, Métamorphoses, XIV, 805-828.

1. Naissance de Romulus

 

Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat ; Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis : pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus : stirpem fratris virilem interemit ; fratris filiae Rheae Silviae, per speciem honoris cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

…Vi compressa, Vestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec di nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant : sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio in proxima alluvie…pueros exponunt.…Vastae tum in his locis solitudines erant. Tenet fama, cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt   ad puerilem vagitum cursum flexisse ; eam submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit- Faustulo fuisse nomen ferunt- ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos.

Tite-Live, Histoire romaine, I, IV.

 

2. Rivalité de Romulus et Rémus

 

Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures ; jamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat : tempore illi praecepto, at hi numero avium regnum trahebant. Inde … ad caedem vertuntur ; ibi in turba ictus Remus cecidit. Volgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transilvisse muros ; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adjecisset " sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea ", interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus ; condita urbs conditoris nomine appellata.

Tite-Live, Histoire romaine, I, VI-VII

 

.3. Métamorphose de Romulus

 

Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,

Romule, jura dabas, posita cum casside Mavors

Talibus affatur divumque hominumque parentem :

" Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno

Res Romana valet nec praeside pendet ab uno,

Praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti)

Solvere et ablatum terris imponere caelo.

Tu mihi, concilio quondam praesente deorum,

(Nam memoro memorique animo pia verba notavi)

" Unus erit, quem tu tolles in caerula caeli "

Dixisti ; rata sit verborum summa tuorum. "

Annuit omnipotens et nubibus aera caecis

Occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem.

Quae sibi promissae sensit rata signa rapinae

Innixusque hastae pressos temone cruento

Impavidus conscendit equos Gradivus et ictu

Verberis increpuit pronusque per aera lapsus

Constitit in summo nemorosi colle Palati ;

Reddentemque suo non regia jura Quiriti

Abstulit Iliaden ; corpus mortale per auras

Dilapsum est tenues, ut lata plumbea funda

Missa solet medio glans intabescere caelo ;

Pulchra subit facies et pulvinaribus altis

Dignior et qualis trabeati forma Quirini.

Ovide, Métamorphoses, XIV, 805-828.